Home Prior Books Index
←Prev   1 Corinthians 10 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

10:1  nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt
10:2  et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari
10:3  et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt
10:4  et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus
10:5  sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto
10:6  haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt
10:7  neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere
10:8  neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia
10:9  neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt
10:10  neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore
10:11  haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt
10:12  itaque qui se existimat stare videat ne cadat
10:13  temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere
10:14  propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura
10:15  ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico
10:16  calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est
10:17  quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur
10:18  videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris
10:19  quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid
10:20  sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum
10:21  non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum
10:22  an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt
10:23  omnia licent sed non omnia aedificant
10:24  nemo quod suum est quaerat sed quod alterius
10:25  omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam
10:26  Domini est terra et plenitudo eius
10:27  si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam
10:28  si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam
10:29  conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia
10:30  si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago
10:31  sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite
10:32  sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei
10:33  sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant